

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 23: Versus 23
Vae vobis.Et hic arguit eos avaritiae: quia nihil praetermittunt de his quae ad commodum suum sunt.Qui decimatis.Quia Deus praeceperat omnium rerum decimas offerri propter alimoniam sacerdotum. Nota quod per eleemosynam aliqua impunitas non emitur in iniquitate manentibus.Haec oportuit.Ne eleemosynas fructum terrae videretur respuere, haec addidit.